Sobrenatural Brasil
Gostaria de reagir a esta mensagem? Crie uma conta em poucos cliques ou inicie sessão para continuar.

Manual para virar um caçador de dêmonios parte 2

Ir em baixo

default Manual para virar um caçador de dêmonios parte 2

Mensagem por † Lobo † em Seg 4 Fev 2013 - 3:28

Manual para virar um caçador de dêmonios parte 2 Supernatural_4
Rituale Romanum


O que e isso?
E um ritual onde você tira um demonio do corpo de uma pessoa(exorcismo)


Itens
Agua Benta


Quais são as palavras?
ABAIXO AS PALAVRAS EM (LATIM)
EXORCISMVS

Exorcizamus te, omnis immundus spiritus, omnis satanica potestas, omnis
incursio infernalis adversarii, omnis legio, omnis congregatio et secta
diabolica, in nomine et virtute Domini Nostri Jesu + Christi, eradicare
et effugare a Dei Ecclesia, ab animabus ad imaginem Dei conditis ac
pretioso divini Agni sanguine redemptis + . Non ultra audeas, serpens
callidissime, decipere humanum genus, Dei Ecclesiam persequi, ac Dei
electos excutere et cribrare sicut triticum + . Imperat tibi Deus
altissimus + , cui in magna tua superbia te similem haberi adhuc
præsumis; qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritaris
venire. Imperat tibi Deus Pater + ; imperat tibi Deus Filius + ;
imperat tibi Deus Spiritus Sanctus + . Imperat tibi majestas Christi,
æternum Dei Verbum, caro factum + , qui pro salute generis nostri tua
invidia perditi, humiliavit semetipsum facfus hobediens usque ad mortem;
qui Ecclesiam suam ædificavit supra firmam petram, et portas inferi
adversus eam nunquam esse prævalituras edixit, cum ea ipse permansurus
omnibus diebus usque ad consummationem sæculi. Imperat tibi sacramentum
Crucis + , omniumque christianæ fidei Mysteriorum virtus +. Imperat tibi
excelsa Dei Genitrix Virgo Maria + , quæ superbissimum caput tuum a
primo instanti immaculatæ suæ conceptionis in sua humilitate contrivit.
Imperat tibi fides sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, et ceterorum
Apostolorum + . Imperat tibi Martyrum sanguis, ac pia Sanctorum et
Sanctarum omnium intercessio +.



Ergo, draco maledicte et omnis legio diabolica, adjuramus te per Deum +
vivum, per Deum + verum, per Deum + sanctum, per Deum qui sic dilexit
mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnes qui credit in eum non
pereat, sed habeat vitam æternam: cessa decipere humanas creaturas,
eisque æternæ perditionìs venenum propinare: desine Ecclesiæ nocere, et
ejus libertati laqueos injicere. Vade, satana, inventor et magister
omnis fallaciæ, hostis humanæ salutis. Da locum Christo, in quo nihil
invenisti de operibus tuis; da locum Ecclesiæ uni, sanctæ, catholicæ, et
apostolicæ, quam Christus ipse acquisivit sanguine suo. Humiliare sub
potenti manu Dei; contremisce et effuge, invocato a nobis sancto et
terribili nomine Jesu, quem inferi tremunt, cui Virtutes cælorum et
Potestates et Dominationes subjectæ sunt; quem Cherubim et Seraphim
indefessis vocibus laudant, dicentes: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus
Deus Sabaoth.



V. Domine, exaudi orationem meam.



R. Et clamor meus ad te veniat.



[si fuerit saltem diaconus subjungat V. Dominus vobiscum.



R. Et cum spiritu tuo.]



Oremus.



Deus coeli, Deus terræ, Deus Angelorum, Deus Archangelorum, Deus
Patriarcharum, Deus Prophetarum, Deus Apostolorum, Deus Martyrum, Deus
Confessorum, Deus Virginum, Deus qui potestatem habes donare vitam post
mortem, requiem post laborem; quia non est Deus præter te, nec esse
potest nisi tu creator omnium visibilium et invisibilium, cujus regni
non erit finis: humiIiter majestati gloriæ tuæ supplicamus, ut ab omni
infernalium spirituum potestate, laqueo, deceptione et nequitia nos
potenter liberare, et incolumes custodire digneris. Per Christum Dominum
nostrum. Amen.



Ab insidiis diaboli, libera nos, Domine.



Ut Ecclesiam tuam secura tibi facias libertate servire, te rogamus, audi nos.



Ut inimicos sanctæ Ecclesiæ humiliare digneris, te rogamus audi nos.



Et aspergatur locus aqua benedicta(Ai você joga agua bena)
† Lobo †
† Lobo †
ADMINISTRADOR

Mensagens : 2236
Data de inscrição : 28/11/2011

Ver perfil do usuário https://www.sobrenaturalbrasil.com

Voltar ao Topo Ir em baixo

Voltar ao Topo


 
Permissão deste fórum:
Você não pode responder aos tópicos neste fórum